Stationen

Samstag, 31. März 2018

Laudate Dominum!



laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis
laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes virtutes eius
laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen
laudate eum caeli caelorum et aqua quae super caelum est
laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt
statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit
laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi
ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum eius
montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri
10 bestiae et universa pecora serpentes et volucres pinnatae
11 reges terrae et omnes populi principes et omnes iudices terrae
12 iuvenes et virgines senes cum iunioribus laudent nomen Domini
13 quia exaltatum est nomen eius solius
14 confessio eius super caelum et terram et exaltabit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen

Hinweis: Nur ein Mitglied dieses Blogs kann Kommentare posten.