Stationen

Dienstag, 22. Mai 2018

Retrospectiva serena

Iohannes Keplerus, qui anno 1571 natus 1630 obiit, partes maximi momenti in illa revolutione scientifica egit quae saeculo septendecimo evenit, nam leges motionum planetarum patefecit quibus cognitis Isaac Newton doctrinam gravitatis fingere potuit. Aevo turbulentissimo vivebat, Bello Triginta Annorum intra principes Catholicos et Protestantos flagrante necnon utrisque gregibus ecclesiasticis ad favorem rusticorum comparandum certantibus in maleficatione supprimenda alacriores esse. Mater Kepleri ipsius maleficationis vel artis diabolicae exercitii accusata, nisi a filio coram iudicibus strenue defensa esset, condemnationem non effugisset.

Inter opera Latina a Keplero composita est fabula iucunda c.t. Somnium, in qua de itinere ad Lunam auxilio daemonis cuiusdam facto et de phaenomenis astronomicis a Lunicolis observatis narratur. Hoc opus fortasse anno 1608 scriptum, per complures annos annotationibus amplificatum, in quibus Keplerus basin scientificam et allegoricam fabulae exposuit, denique post mortem auctoris a filio anno 1634 editum est. Ipse textum fabulae, vocabulis singulis inter lineas Anglice redditis, nuper in Interreti posui – videte https://linguae.weebly.com/somnium.html Annotationes longissimae Kepleri ipsius non inclusae sunt sed commentarios meos breviores et imagines photographicas addidi. Notandum est documentum ct. somnium. doc in computatrum lectoris depromi debere ut fabula integra legi possit, nam textus quem in pagina interretiali ipsa ponere incepi nondum perfectus est.

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen

Hinweis: Nur ein Mitglied dieses Blogs kann Kommentare posten.