Stationen

Freitag, 15. Februar 2013

R.I.P. David Morgan

Die 7. 2. 2013 obiit doctissimus atque humanissimus Latinista Americanus David Morgan. David Morgan non solum professor linguae Francogallicae apud Universitatem Furman in Carolina Septentrionali erat, verum etiam suo Marte factus est eruditissimus Latinista ac lexicographus summae doctrinae.
In valetudinario paucos dies jacebat, jecoris translationem exspectans. Habetur eum multos annos quadam ex infirmitate jecoris laborasse quae tandem eum graviter afflictabat. Multi eius amici, collegae, discipuli, hortabantur rectores medicos ut nomen ejus in indicem chirurgicum inscriberetur. Sed morbus staphylococcus eum corripuit et stravit.



Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen

Hinweis: Nur ein Mitglied dieses Blogs kann Kommentare posten.