Stationen

Dienstag, 24. November 2015

Verae divitiae

Fatendum est has tres religiones, quae ex eadem stirpe semitica ortae sunt, inauditam intolerantiam genuisse, passivam apud Iudaeos sed activam apud Christianos et Mahumetanos.

Post alterum bellum mundanum aliquid inexspectatum evenit. Apud Occidentales vehementer continenterque crevit usus petrolei, cuius uberrimi fontes casu scatent apud gentes Mahumetanas. Ingens pecunia, quam hae gentes ab Occidentalibus pro petroleo acceperunt, eis tamen non profuit. Non valuerunt mentem et cultum mediaevalem relinquere.

Non intellexerunt veras stabilesque divitias non esse in petroleo, sed in libertate mentium, in respectu singulorum hominum etiam feminarum, in bona puerorum institutione, in cultu laboris, quae sunt fundamenta veri humanismi.

Inde orta est earum ingravescens invidia erga Occidentales, quam excitant dementes fanatici.

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen

Hinweis: Nur ein Mitglied dieses Blogs kann Kommentare posten.