Freitag, 13. Oktober 2017
Avvenire
Publicae institutioni provehendae administri totius Europae haud ita
pridem convenerunt, ut de studiorum curriculis atque rationibus in
vetere continenti universo reformandis disputarent; multae et variae
tunc opiniones exstitere; diu inter se et acriter administri disputarunt
de obrussa qua magistri crearentur, de viis quibus discipulorum
doctrina et eruditio haud temere iudicaretur, de facultate denique
omnibus praebenda discendi; neque facile ad unam eandemque sententiam de
tam spinosis intricatisque quaestionibus pervenerunt: nam aliae sunt
apud alias gentes atque nationes rerum condiciones et adiuncta, quae non
sine arduo maximoque labore adeo temperari possint, ut inter sese
conspirent conveniantque. Unum autem illud incredibili ac summo omnium
consensu probatum est: quae studia et disciplinae, quibus per saecula
iuvenes ad humanitatem informari solebant, quae a Cicerone humanitatis
cibus erant nominatae, quae a litterarum instauratoribus saeculo XV
florentibus utilissimae habitae erant ad rem publicam melius regendam,
ad multiplices vitae partes bene administrandas, eas nunc temporis,
mutatis paene omnibus circa nos rebus, supervacaneas fere atque
explodendas esse; in quarum locum, iamdiu situ, rubigine ac pulvere
obductarum, novas artes et multiplices notiones machinales, longe
utiliores ad humanae societatis progressionem promovendam, esse
sufficiendas; quin etiam doctrinam non iudicandam esse eam, quam diu
meditando, manuque diurna nocturnaque auctores versando, cum
peritioribus disputando atque usum vitae cum iis rebus, quas ex hoc
assiduo colloquio quasi uberes fruges carpsimus, nobis comparare
solemus; sed potius eam, quae prope sponte ex sellulariis muneribus et
ex operibus manu faciendis enasci videamus; unde illud colligitur, nimis
diu adulescentulos detineri in scholis, in perniciosis et nulli rei
utilibus lyceis, in quibus nihil aliud discant, nisi ut quaestionibus
lucro faciendo compendioque inserviendo supervacaneis ac paene inanibus
otiose vacent: quid sit iustum quidve iniustum, utrum lex scripta ab
hominibus semper idem sit atque iustitia, quae sit species perfecta et
absoluta pulchritudinis, an virtus doceri possit, sitne hospes ac
peregrinus sacer et inviolabilis, quaenam sint verae amicitiae officia,
quomodo meliorem rem publicam facere possint homines, anne debeat
ferocissimus quisque in ceteros vi dominari, quid definiat artes
liberales easque quae ad liberales proxime accedunt, sculpendi scilicet,
pingendi, architectandi; quomodo aegritudinem leniamus, qua plurimi
funeste afficiuntur, qua ratione metum mortis adeo vincamus, ut in eam
triumphare videamur, num fortunae mutationes et vices ad nos vere
pertineant, quae sit vera sapientia, quomodo ad animorum concordiam et
convenientiam perveniant homines diversi, qui unum esse Deum credant,
qui plures, qui nullum; denique, utrum veritas exstet an sit tantum
merum somnium et inanis umbra, quam nobis ipsi fingamus. O vanas
inutilesque quaestiones! Melius est non terere tempus his nugis:
quattuor anni iam sunt satis superque, ut iuvenes hisce ineptiis
lusitent; continuo ad meliora transeant et ad vitae potentiorumque
rationibus inserviendum parent. Luigi Miraglia
Abonnieren
Kommentare zum Post (Atom)
Keine Kommentare:
Kommentar veröffentlichen
Hinweis: Nur ein Mitglied dieses Blogs kann Kommentare posten.