Stationen

Montag, 25. Juni 2018

Congressus memorabilis



Quis ante nonnullos menses putaret duos principes acerrimos adversarios in terram neutram ad agendum de atomicorum armamentariorum interdictione conventuros? Dux Boreocoreanus Kim Jon-un, sumpto imperio ab anno MMXI, apparatum nuclearem auxerat et complura experimenta missilibus et pyrobolis nuclearibus satis periculose adeo confecerat ut Ordo Nationum Unitarum, probantibus Sina et Russia, graves sanctiones oeconomicas Boreocoreae imposuerit.

Maxima insolentia Kim usus est cum iterum iterumque minatus esset se adorturum esse Civitates Americae Unitas missilibus aptis quae usque ad continentem Americanum pervenirent. Tamen, amisso socio Sinensi, improbatus a ceteris nationibus, ab hostibus circumdatus, cum oeconomiae difficultatibus vexaretur, tandem, hoc anno, ad rem politicam pacificatoriam suscepit.

Primum princeps Boreocoreanus incipiente anno ad colloquendum cum Austrocorea se proclivem esse nuntiavit, deinde suam rem publicam Olympiis hibernis in urbe Pyeongchang interfuturam. Mense Martio exiit primum a patria ut in caput Sinense adiret, mense Aprili finem Austrocoreanum transiit ut tractaret de discessione ab armis atomicis in utraque re publica; immo soror ducis declaravit opus esse duas republicas in unam coniungi. His diebus processit iter nova renuntiatione habita: iam non necesse experimenta atomica fieri; situm examinis clausum iri.
Haec paraverunt conventum memorandum inter praesidem Donaldum Trump et ducem Kim Jong-un. Die XII mense Iunio in insula Sentosa capitis Singapore dextras iunxerunt: difficile novisse et explanare quod pacti sunt: satis constat Boreocoream discessionem ab armamentis atomicis incepturam esse, Civitates Unitas exercitationes militares in Austrocorea intermissuros esse.


Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen

Hinweis: Nur ein Mitglied dieses Blogs kann Kommentare posten.