Ut late notum est,
qui vult hodie Sigismundi Freud opinationes in quadam studiorum
universitate discere, eum oportet non ad medicorum facultatem, ubi
vitiosa anima nunc experimentis et medicamentis vi probata imbutis
curatur, se conferre, sed ad litteratores, ut qui profiteantur sese sine
medica doctrina annisque studiorum non solum præcepta Freudiana penitus
intellegere sed ea etiam ad litteras longe ante Freud natum ab
hominibus longe a Freud diversis conscriptas applicare scire ut veram
auctoris animam intellegant. Quæ stultitia pro cultu apud quosdam adhuc
habetur.
Quæ Sigismundus de arte sua "psychoanalytica" ipse scripsit et
credidit, multi sunt qui hodie improbent: legendi sunt Elizabethæ
Thornton liber Fallacia Freudiana inscriptus, et Hans Eysenck, qui Imperium Freudianum labefactum atque excisum (sive Decline and Fall of the Freudian Empire)
edidit, et plurimi alii qui recentioribus annis rationes quibus Freud
usus erat refutaverunt. Quo brevius causam in Freud exponam, iste duo
præcipua invenit, quibus certa indicia suæ falsitatis arceret, ne
errores sui agnoscerentur: videlicet indeprehensibilem istam animæ
partem, quam Das Unbewusste sive animam inconsideratam appellavit, et memoriam repressam.
Fingamus, exempli causa, Freudianum quendam interpretem animarum, qui
ægrotanti dicit eum ideo incommoda valetudine uti quod velit cum sua
matre concubare. Respondet ægrotus erubescens se nihil ejusmodi in
votis habere neque audere talia scelera in matrem cogitare. Freudianus
tunc reponit concupiscentiam conscientiam effugere quia in ea animæ
parte latitet quæ mente percipi non possit. Forsitan adiciat causam
infamis illius libidinis inter pueritiam esse insitam, cum anima
puerilis esse a patre sævo perturbata. Cui alter tam indignus quam
stupens respondet sese nullam paternam sævitiam recordari, immo patrem
semper mitem et benignum sibi indulsisse.
Quem refellit doctus
Freudianus hoc modo: memoriam doloris (quem nemo nisi Freudianus credit
umquam extitisse) esse repressam, ne dolor animam everteret; oportere
ægrotantem fidem sibi, ut qui sit medicæ scientiæ peritus, potius quam
falsæ memoriæ reponere. Sic omnia indicia, quibus Freudiani interpretis
opinationes redarguantur, statim diluuntur, et Procrustes hospitem ad
lectum psychoanalyticum aptat.
Sic enim interpretes litterarum, apud quos solos illa ars quam magica
minus credibilis valet, etiam auctores antiquos aptant ad suos errores. nemo-nusquam
Keine Kommentare:
Kommentar veröffentlichen
Hinweis: Nur ein Mitglied dieses Blogs kann Kommentare posten.